Psalms 19

CASS. Figura operandi, quae ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiae, quae per Christum videbat ventura. quae tempore tribulationis vult ei fieri. quo majori desiderio Deum precamur. ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et praeponat Judaeis. pater. misso Filio. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Ibid. Sacrificium Ecclesiae praevidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi. Diapsalma, quae tempore gloriae optat et affirmat. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo Ibid. Ideo haec oratio, quia laetabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quae est sinistrae, unde et superbia nascitur. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate praesumunt. . .
Copyright information for VulgGlossa